A/N: I've been striving for greater accuracy even in the tiny details of my stories, and one of the things I've always been struggling with is getting the language period-appropriate. I've worked really hard on this, hope you like it!
Veritas est generaliter agnita ut magistratus imperii Romani mulierem ex genere barbarico desideret.
‘Scivisti-ne,’ rogavit uxor ducis unius generis maritum suum, ‘quod in castello Romano ad campum inferum legatus novus est?’
‘Ignoratus sum,’ respondit hic vir, qui Benfred appelatus est. ‘Certus sum autem te mihi omnia narrare velle.’
‘Civis romanus est,’ respondit uxor sua, cuius nomen erat Fangifu, ‘nomine Gaius Darcius Gulliemus. Habet decem mille denarios per annum et non habet uxorem! Nonne est mirabile filiis nostris?’
‘Quomodo?’ rogavit Benfred. ‘Num ignorata es ut Romani inimici nostri sint?’
‘La!’ respondit Fangifu. ‘Non valet! Habemus quinque filias et nemo ex vico ad rivulum longum Liðwulfam uxorem ducere vult. Ea potest nubere hunc magistratem Romanorum cum istis decem mille denariis per annum et emere maritos barbaricos pro sororibus suis! Et propterea hodie in castellum ibis.’
SPQR~SPQR~SPQRLiðwulfa, filia Benfredis, vero erat puella adventicia. In vico ad rivulum longum ubi pater suus dux barbarorum erat et in vico propinquo qui vocatus est vicus laetus ne habuit aequalis. Causa erat ut legere posset, vellet scribendi discere et mallet versus facere quem feris mortuis pellem exuere.
‘Est incredibile!’ vocavit in illo die, quo historia nostra incipuit. ‘Romae litterae emptae sunt! Romae sunt magistri qui docent artem scribendi! Romae sunt qui velint audire versos meos!’
‘Versi tui,’ clamavit soror Liðwulfae, Marhilda, ‘sunt horribiles. Nemo eos comprehendit quia solus dicis a morte et a floris nigris et lacrimis et doloribus tuis.’
‘Romae sunt qui comprehendunt,’ Liðwulfa clamavit. ‘Romae sunt qui amant versos et ... et pectores et animas fragiles poetarum!’
‘Et cur,’ rogavit Marhilda, ‘tam non es in Roma utinam ames plus Romanos unctos tonsosque quam vitam bonam barbaricam?’
‘Velim possim!’ clamavit Liðwulfa.
Subito Fangifu apparuit.
‘Gaude, filia mea,’ dixit, ‘quia in Roma tua amorata vivas!’
‘Quomodo?’ rogavit illa.
‘Quia nubas magistratem divem Romanum,’ respondit mater sua. ‘Convenias eum prima nocte cum pater tuus castellum Romanorum oppugnabit!’
SPQR~SPQR~SPQREa nocte cum disapparuit sub caelis sol in castello Romano C Darcius Gulliemus legatus novus collationem olitoriam novam custodivit. Cucumeres et cucurbitae erant boni raphanum autem dubitavit. Propter vir verus erat nasi magnifici raphanos olfecit. Mucorem non olfecit solum humum et autem cognovit aliquae cum manibus lautis saponis lavandulae eos tenuisse. (Dixi eum nasum magnificum habuisse!)
‘Sapo? Lavandula?’ sibi rogavit. ‘In Roma, certe, sed inter barbaros numquam expectarem! Quomodo id est possibile?’
Decrevit praefectum castrorum sum arcessi iubere. C Carlinus Binglio vir fortissimus armipotens fuerat centurius qui electus erat in eum officium quamquam solus erat filius liberti. Carus amicus Darcii Gulliemi erat quamvis duo vires ne diversiores esse possent. Die illa autem Gulliemi amicum carum suum paene ne cognosceret.
‘Mars ultor!’ exclamavit. ‘Quid accidit? Quid egisti?’
‘Nescio de quo dicis, Gullieme,’ ait ille.
‘Es
barbatus!’ clamavit Gulliemus.
‘Barbatulus certe,’ Binglio risit. ‘Adhuc barbula est.’
‘Quare? Cur? Qua de causa?’
‘Nulla causa,’ dixit Binglio. ‘Scis ut est ...’
‘Nescio,’ ait Gulliemus, ‘sed dicimus de altero re – empsisti-ne hos raphanos?’
‘Empsi,’ confirmavit. ‘Munus meum est emptio alimentorum.’
‘Qui eos vendidit?’ rogavit Gulliemus.
‘Puella barbarica!’ vocavit Binglio cum oculis splendidis. ‘Pulcherissma puella quam umquam videbam! Cincinnata flavaque est cum oculis caeruleis risoque divino. Videtur mihi ut sit Venus incarnata vera - dixit eam filiam ducis barbarici esse ... dixit eam animalia florasque amare ...’
‘Dixit eam barbas plenas barbarorum amare?’ rogavit Gulliemus.
‘Quomodo scivisiti?’
SPQR~SPQR~SPQRDomus – melius: tugurium – gentis Benfredis non remotus erat ab campo Romano. Propterea brevis erat iter Benfredis illa nocte. Hic Benfred singularissimus in familia cuius patronus erat. Nescitur, qua de causa dux barbarorum factus erat. Bellum et pugna paulum amabat. Nec gladium magnum nec asciam periculosam habebat et omnino numquam venabatur. Malebat spectare vicinos suos ridenter deridenterque.
Id Liðwulfa bene sciebat. Et cum amaret patrem eum voluit adiuvare barbarico in campo ea nocte.
Nox nigra erat et frigida nubiferaque in silva barbarica. Silenter, Liðwulfa secuta est patri ad campum. Ex nubibus luna prodiit lucens portam campi.
‘Exi, legate Romane pumicate calve!’ exclamavit Benfred amplia cum voce quam fortitudine.
Porta crepuit. Incessit in luce lunae C Darcius Gulliemus splendore tota. Liðwulfa spiravit fortiter cum esset vir magnificus altus pulcherque toto in robure.
‘Salve, barbare!’ dixit ad Benfredem. ‘Quis agis? Quomodo possum te adiuvare?’
‘Nex sit tibi!’ clamavit Benfred et accessit ad Gulliemum.
‘Molestum mihi est,’ dixit Gulliemus, ‘nec est possibile.’
Sustulit gladium.
Liðwulfa reclamavit. ‘Noli patrem meum necare! O Legate Romani magni imperii, ex corde meo toto oro atque obsecro pro vita sua. Audiatis supplicium filiae modestae!’
Voluit se supplicanter ad pedes Gulliemi proicere sed Gulliemus capuit manos suos.
‘Lingua tua ...’ dixit. ‘Latina clara et splendida ...’
‘Qualis naso byronicus!’ exclamavit Liðwulfa. ‘Vero est naso poetae!’
Gulliemus suaviatus est manus Liðwulfae.
‘Sapo lavandulae!’ susurravit.
Liðwulfa arrisit oculis splendidis.
‘Eructavit cor meum!’ exclamavit Gulliemus. ‘Num in Roma mecum velis redire?’
‘Roma!’ Liðwulfa susurravit et animus eam reliquit.
Finis
Blurbius: Magna novitas in campo Romano et in vico barbarico ad rivulum longum: Legatus novus advenit!